monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 8
Unde sciendum est, quod ex omni parte temperatum humanae conditionis exhibens sacramentum, perfectam similitudinem nostrae conditionis assumpserit, nec carnem tantum, nec animam irrationalem, et sine sensu, sed totum corpus totamque animam sibi socians, perfectum in se hominem demonstravit , ut perfectam cunctis hominibus in se, et per se largiretur salutem; habensque nostri consortium, qui de terra conditi sumus, nec carnem deduxit de coelo, nec animam, quae prius substiterat, et ante carnem eius condita erat, suo corpori copulavit, sicut Origenis nituntur docere discipuli. Si enim anima Salvatoris, antequam ille humanum corpus assumeret, in coelorum regionibus morabatur, et necdum erat anima illius: impiissimum est dicere, ante corpus eam fuisse Domini, agentem aliquid et vigentem, et postea in animam illius commutatam. Aliud est, si possunt de Scripturis docere, antequam nasceretur ex Maria, habuisse hanc animam Deum Verbum, et ante carnis assumptionem animam illius nuncupatam. Quod si et auctoritate Scripturarum, et ipsa suscipere ratione coguntur, Christum non habuisse animam, antequam de Maria nasceretur (in assumptione enim hominis et anima eius assumpta est) perspicue convincuntur eamdem animam et illius, et non illius fuisse dicere. Sed cessent illi a novorum dogmatum impietate furibundi. Nos Scripturarum normam sequentes, tota cordis audacia praedicemus, quod nec caro illius, nec anima fuerint priusquam de Maria nasceretur. Nec ante anima in coelis sit commorata, quam eam postea sibi iunxerit: nihil enim nostrae conditionis e coelo veniens secum Dominus deportavit. Unde quidquid contrarium est veritati, evangelica falce succidens, loquitur: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur . Verbum opere, comminationem fine consummans, et dictorum potentiam expletione rerum probans: ut quidquid sermo pollicitus est, gestorum veritas exhiberet.