monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 6
Sed et hoc modo nobis contra illos disserendum videtur. Scriptum est de Verbo Dei: Omnia per ipsum facta sunt . Num credibile est, sapientiam vel prudentiam carnis, quam illi animam Salvatoris intelligunt, a Verbo Dei conditam, ut mortis, et inimicitiae contra Deum ipse operator existeret, sibique eas, quod dictu nefas est, copulari? Quod si nefarium est credere, et anima Salvatoris cunctis virtutibus pollet: ergo prudentia carnis non erit anima eius, ne ipse mortem et inimicitiam contra Deum sibi iunxisse credatur. Cessent Apollinaris discipuli ea quae contra Ecclesiasticas regulas est locutus, propter alia eius scripta defendere: licet enim adversus Arianos et Eunomianos scripserit, et Origenem, aliosque haereticos sua disputatione subverterit; tamen qui memor est illius praecepti: Non accipies personam in iudicio : veritatem semper debet diligere, non personas; et scire quod in dispensatione hominis, quam pro salute nostra unigenitus Filius Dei dignatus est assumere, non sit alienus a culpa, qui super anima illius, perversa et intellexit, et scripsit. Sicut enim Apostolus ait: Si expendero omnem substantiam meam, et tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi proderit , ita sive iste, de quo nunc sermo est, sive Origenes, et alii haeretici, quamvis scripserint aliqua, quae Ecclesiasticae fidei non repugnent; tamen non erunt absque crimine, et in his, quae principalia sunt, et ad salutem credentium pertinent, Ecclesiasticae fidei repugnantes. Neque enim, ut ipse cum sectatoribus suis nititur approbare, Dominus noster atque Salvator animam sine sensu assumpsit et mente, aut mediam partem eius, duasque de tribus, sive tertiam, ut imperfecte hominem salvaret assumptum: quia nec media, nec reliquae portiones perfecti nomen accipient. Et sicut quod perfectum est, caret imperfecti vitio, sic quod imperfectum est, perfectum non potest dici. Et si imperfecte similitudinem nostram, vel ex parte susceperat, quomodo in Evangelio loquebatur: Nemo tollit animam meam a me: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo sumendi eam? Quae autem tollitur, atque deponitur, nec irrationalis, nec absque mente et intelligentia dici potest, sed e contrario rationalis et intelligibilis, et mentem habens, ac sentiens.