monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 98, 1
Primum solemnitatis augustae sermo divinus de coelorum regionibus micans, et splendore suo iubar solis exsuperans, clarissimum animabus se desiderantium lumen infundit. Cumque pleno cordis intuitu radios eius quiverint sustinere, ad ipsa coelestis Ierusalem interiora penetralia, atque, ut ita dicam, Sancta sanctorum eas pertrahit. Unde si volumus salutis esse participes, et adhaerentes studio virtutum, animarum vitia purgare, et quidquid in nobis sordium est, iugi Scripturarum meditatione diluere: quasi sub sudo apertam doctrinarum scientiam contemplantes, festinemus supernae laetitiae festa celebrare, et iungere nos Angelorum choris, ubi coronae et praemia, et certa victoria est, et desiderata triumphantibus palma proponitur. Nec differamus, tumentibus carnis fluctibus liberati, inter diversa voluptatum hinc inde naufragia, clavum tenere virtutum, et post grandia maris pericula tutissimum coelorum intrare portum.