monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 97, 4
Orate igitur Dominum, ut quod in Graeco placet, in Latino non displiceat, et quod totus Oriens miratur et praedicat, laeto sinu Roma suscipiat. Praedicationem quoque cathedrae Marci Evangelistae cathedra Petri Apostoli sua praedicatione confirmet. Quanquam celebri sermone vulgatum sit, beatum quoque Papam Anastasium, eodem fervore, quia eodem spiritu est, latitantes in foveis suis haereticos persecutum, eiusque litterae doceant, damnatum in Occidente quod in Oriente damnatum est. Cui multos imprecamur annos, ut haereseos rediviva plantaria, per illius studium longo tempore arefacta, moriantur.