monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis. > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 97, 2
Atque utinam serpentina generatio, aut simpliciter nostra fateatur, aut constanter defendat sua, ut scire valeamus qui nobis amandi sint, qui cavendi. Nunc autem novum poenitentiae genus: oderunt nos, quasi hostes, quorum fidem publice negare non audent. Rogo, quis est iste dolor, qui nec tempore, nec ratione curatur? Inter micantes gladios, iacentia corpora, rivos sanguinis profluentes, iunguntur saepe hostiles dextrae, et belli rabiem pax repentina commutat. Soli sunt huius haereseos sectatores, qui cum Ecclesiasticis non valent foederari: quia quod sermone coguntur dicere, mente condemnant. Et si quando aperta blasphemia publicis auribus fuerit revelata, et viderint contra se audientium turbam circumfremere, tunc simulata simplicitate, dicunt audisse se primum, quae magistrum dicere ante nescierint. Cumque eorum scripta teneantur, voce negant, quod litteris confitentur. Quid necesse est obsidere Propontidem, mutare loca, diversas lustrare regiones, et clarissimum Pontificem Christi, eiusque discipulos rabido ore discerpere? Si vera loquimini, pristinum erroris ardorem, ardore fidei commutate. Quid maledictorum pannos hinc inde consuitis; et eorum carpitis vitam, quorum fidei resistere non valetis? Num idcirco non estis vos haeretici, si nos quidam assertione vestra crediderint peccatores: et os impietate foedum non habebitis, si cicatricem poteritis in nostra aure monstrare? Quid iuvat vestram perfidiam, vel prodest pellis Aethiopica et pardi varietas, si in nostro corpore naevus apparuerit? En Papa Theophilus tota Origenem arguit libertate, haereticum esse: nec illi dicta defendunt, sed fingunt ab haereticis immutata, multorumque dicunt libros similiter depravatos; ut illum non sua fide, sed aliorum tueantur erroribus. Verum haec adversum haereticos dicta sint, qui iniusto contra nos odio saevientes, mentis fatentur arcanum, et venena pectoris irremediabili dolore testantur.