monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 20
Abiectis itaque Origenis malis, et Scripturarum, quae vocantur apocryphae , id est absconditae, decipulis praetermissis: Non enim in abscondito locutus sum , ait Dominus, iterum atque iterum obsecro vos, fratres carissimi, dominicae passionis festa celebremus, fidem conversatione decorantes , misericordia in pauperes imitemur Deum, cui nulla corporalium naturarum forma consimilis est. Habeamus in cunctis imaginem bonitatis eius, poenitentia emendemus errores, oremus pro inimicis, pro detractoribus obsecremus, aemulantes Moysen, qui sororis contra se loquentis culpam oratione delevit. Oleo eleemosynae peccatorum sordes lavemus: captivorum vincula nos videantur astringere, et propitium illis imprecemur Deum. Clausos carcere humanitas diurna sustentet, et his quorum corpora morbus Regius occupavit, et iugi tabe membra solvuntur, propter repositam in coelis mercedem, sollicito ministerio serviamus. Si quando potestas iudicii nobis data fuerit, et iurgantium ad nos fratrum causa delata, non sit personarum consideratio, sed rerum: corruentibus, et in tribulatione positis, nos quoque ruamus affectu. Leges normam teneant veritatis. Caritas prona sit ad misericordiam, non insultans peccantibus, sed condolens, facilis est enim lapsus ad vitia, et fragilitas conditionis humanae quidquid cernit in alio, in se debet pertimescere. Cumque alius fuerit pro errore correptus, illius emendatio nostra sit cautio, et super omnia quasi culmen, et corona virtutum, pietas in Deum toto cordis timore servetur, execrantesque Deorum numerum, Patris et Filii et Spiritus sancti unam confiteamur indiscretamque substantiam, in qua et baptizati vitam aeternam suscepimus. Et si Dei tribuerit clementia, cum Angelis merebimur dominicum Pascha celebrare, habentes Quadragesimae exordium, ab octavo die mensis, qui secundum Aegyptios vocatur Phamenoth. Et ipso praebente vires, attentius ieiunemus: hebdomadae maioris, id est Paschae venerabilis, die tertiadecima mensis Pharmuthi fundamenta iacientes: ita duntaxat, ut iuxta evangelicas traditiones finiamus ieiunia intempesta nocte, octavo decimo die supradicti mensis Pharmuthi. Et altero die, qui dominicae resurrectionis est symbolum, id est, nonodecimo eiusdem mensis verum Pascha celebremus: adiungentes his septem reliquas hebdomadas, in quibus Pentecostes festivitas texitur, et praebentes nos dignos communione Corporis et Sanguinis Christi. Sic enim merebimur accipere regna coelorum in Christo Iesu Domino nostro, per quem, et cum quo Deo Patri gloria et imperium, cum Spiritu Sancto, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum Amen.