monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 19
Si animae post peccatum mittuntur in terras, ut nascantur in corporibus, non erat rationis benedici Adam et Eva, cum causa peccati maledictionem potius mereretur. Denique postquam plasmavit eos, benedictionis vocibus prosecutus est: quos postea voluntate peccantes, maledictione percussit. Ex quibus colligitur nequaquam propter animarum peccata corporum substitisse naturam. Audiant rursum dicentem: Ego feci terram, et hominem in ea . Et David: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum . Et cessent ultra cogitationum suarum errores sequi, et Scripturarum magis auctoritate ducantur. Sicut enim qui voluptatibus enervati sunt, et quorum in pectore libido dominatur, contemplantes corporum venustatem, non quaerunt morum pulchritudinem, sed membrorum; sensusque eorum praegravatus fece terrena, nihil altius intuetur: sic qui structa verborum compositione ducuntur, et capti eloquentiae sono, non intuentur dogmatum veritatem, erubescunt errorem pristinum confiteri, et arrogantiae tumore caecati, nolunt esse discipuli, ne postquam correcti fuerint, prius errasse videantur.