monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 17
Quanquam mendacio resistentes, passi sumus aliquid trium puerorum, qui in camino aestuantis incendii flammarum vicere naturam, tamen non praevaluit contra nos ignis Babylonius, nec capilli nostri adusti sunt , extrema videlicet ecclesiasticae dogmata veritatis; nec saraballa mutata, quae in protectionem animarum testimoniis Scripturae sanctae nobis sapientia texuit , nec odor ignis in nobis est, perversae scientiae flamma discurrens. Non enim acquievimus doctrinae eius, qui propter lapsum rationabilium creaturarum, corpora fieri suspicatur: et dicit iuxta Graeci sermonis etymologiam, animas idcirco vocitatas, quod calorem mentis, et in Deum ferventissimae caritatis amiserint, ut ex frigore nomen acceperint, ne et Salvatoris animam iisdem subiacere naeniis sentiremus. Solis quoque et lunae, ac stellarum cursus, et totius mundi pulcherrimam in diversitate consonantiam non asserimus ex causis praecedentibus, variisque peccatis, et animarum vitiis accidisse: nec bonitatem Dei multo tempore praestolatam; ut non ante faceret visibiles creaturas, nisi invisibiles deliquissent. Nec vanitatem appellamus substantiam corporalem, ut ille aestimat, aliis verbis in Manichaei scita concidens , ne et Christi corpus subiaceat vanitati, cuius edulio saturati, ruminamus quotidie verba, dicentis: Nisi quis comederit carnem meam, et biberit Sanguinem meum, non habebit partem mecum . Nam si natura corporea vana est et futilis, iuxta Origenis errorem, cur Christus resurrexit a mortuis? quare nostra corpora suscitabit? quid sibi vult Paulus scribens: Si mortui non resurgent, nec Christus surrexit: si autem Christus non resurrexit, vana est fides nostra .