monumenta.ch > Hieronymus > csg7.43 > sectio 2 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 14
Unde liberati a cunctis malis, passionis dominicae festa celebremus, et iuxta Evangelii parabolam , cernentes a sapientia immolari tauros et altilia, vescamur fortioribus, plenisque nervorum, et pinguioribus doctrinarum cibis, ut lac infantiae deserentes, solidiora capiamus alimenta, causamque malorum omnium fugiamus, imperitiam, quae cum multorum diversis haeresibus vinxerit pedes, Origene maxime sui fruitur amatore, qui inter caetera ausus est licere. Non esse orandum Filium, neque cum Filio Patrem: ac post multa saecula Pharaonis instauravit blasphemiam, dicentis: Quis est ut audiam vocem eius? nescio Dominum, et Israel non dimittam . Nec est aliud dicere, nescio Dominum, quam hoc quod dicit Origenes, non est orandus Filius, quem certe Dominum confitetur. Et quanquam ille in tam apertam proruperit blasphemiam, tamen orandus est de quo Propheta testatur, dicens: Et adorabunt te, et in te deprecabuntur, quia in te est Deus, et absque te non est Deus . Et rursum, Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit . Et Paulus disputans: Quomodo, inquit, in vocabunt, in quem non crediderunt ? Oportet primum credere, quod Filius Dei sit, ut recta et consequens fiat eius invocatio. Et quomodo orandus non est, qui non est Deus: sic e contrario, quem Deum esse constiterit, adorandus et orandus. Unde et Stephanus, positis genibus, et obsecrans pro his qui se lapidibus obruebant, dicebat ad Filium: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. In nomine quoque Iesu Christi omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum . Quod autem dicitur, Genu flectetur, sollicitae et humillimae orationis indicium est: Itaque nec Deum credit Origenes Filium Dei, quem non putat orandum, et lacerat eum conviciis: cumque sibi in Scripturarum memoria blandiatur, et putet se eas intelligere, non audit contra se loquentem Moysen: Homo qui maledixerit Deum, peccatum habebit, et qui nominaverit nomen Domini, morte morietur: lapidibus obruet eum omnis multitudo . At quis tantis Christum afficit contumeliis, ut hic, qui ausus est dicere, Non debet orari, cassum et inane tantum ei divinitatis nomen indulgens?