monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 12
Cum ergo et Apostolus de Salvatore significet: Hoc enim fecit semel, seipsum offerens ; et Origenes tanta confidentia illius sententiae contradicat, tempus est illud inferre: Terra, terra audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum . Quis enim infernus haec mala suscipere potest? quis tartarus de rebus istiusmodi cogitare? quae gigantum insania tam rebellis exstitit, et turrim impietatis exstruxit? quae libido lasciviens, et daemonum amore deperiens, sic universo dogmati transeunti divaricavit crura mentis suae? quis intantum de Sodomitica vinea bibit, ut inebriatus vino furoris eius, toto corde conciderit? quis Babyloniorum ita fluminum gurgitibus irrigatus, vivos Israel fontes reliquit? quis egrediens de Ierusalem, et Hieroboam filii Nabath imitator existens, tot errorum fabricatus altaria est, et ararum profana thura succendit ? Cur Dathan et Abiron, qui minora peccarunt, non veniant ante tribunal Christi, et sui eum comparatione condemnent, qui extra Ecclesiam Salvatoris variarum doctrinarum thuribula diabolico igne complevit? Neque enim Dominus qui loquitur per Prophetam: Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum , adulterinas eum docuit proferre doctrinas, nec qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt verbi Dei, nec Prophetarum chorus, qui olim vocabantur Videntes, haec eum instituit: sed ipse suae mentis arbitrio, furori daemonum serviens, et blando cogitationum errore deceptus, gregem, et ut ita dicam, examen dogmatum perversorum, per totum orbem immisit mentibus indoctorum. Iste est qui Assyriis Babyloniisque fluminibus aperuit os suum, qui navem Ecclesiae bonarum mercium salutaris doctrinae plenam, fluctibus operire conatus est: dum imperitorum laude sustollitur, et Scripturarum sensum, aliter quam se habet veritas edisserens, gloriatur in confusione sua. Quis enim innumerabiles adeo et garrulos, et verbositatis atque imperitiae plenos conscripsit libros, et infatigabili studio dies noctesque coniunxit, ut errorum monimenta dimittens, mereretur audire: Multis itineribus tuis deceptus es? Usus est enim duce pessimo, aura populari, et plurimis falsae scientiae voluminibus exaratis, ac rebelli contra Deum mente pugnans, unguento coelestium doctrinarum saniem quamdam, et pedorem sui foetoris immiscuit, ut rursum ad suam animam diceretur: Immunda et famosa, et nimia iniquitatibus. Neque enim Prophetam audire voluit commonentem: Quare diligitis vanitatem et quaeritis mendacium ? is qui pro daemonibus Christum affigit cruci, ut non solum Dei et hominum, sed daemonum quoque mediator fiat. Verum absit tam immane nefas de Salvatore credere, ut templum corporis sui, quod pro nobis suscitare dignatus est, amissurus, aliud sibi templum daemoniacae conditionis affigat, ut illorum quoque recepta similitudine, pro ipsis patibulum subeat.