monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 10
Verum quid ista memoramus? cum in tantam irruperit vecordiam, imo dementiam, ut aliud Salvatori crimen impingat, dicens eum et pro daemonibus ac spiritualibus nequitiis apud superos affigendum cruci. Nec intelligit in quam profundum impietatis corruat barathrum. Si enim Christus pro hominibus passus, homo factus est, ut Scripturarum testantur eloquia, consequens erit ut dicat Origenes, Et pro daemonibus passurus, daemon futurus est: hoc enim necessitate cogetur inferre, ne ab eo quod coepit, discrepare videatur; ut imitetur blasphemias Iudaeorum , quos semper imitatur; et illi enim Christo similiter loquebantur: Daemonium habes: Et, In Beelzebub principe daemoniorum eiicis daemonia . Sed absit ut pro daemonibus Christus passurus sit, ne et ipse daemon fiat. Et qui hoc credunt, rursum crucifigunt, et ostentui habent Filium Dei , qui nequaquam ut semen Abraham apprehendit, ita assumet et daemonum , ut pro illis quoque crucifigatur. Nec daemones pro se Deum in passione cernentes, cum Propheta clamabunt: Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet. Neque cum Isaia dicent: Livore eius sanati sumus . Nec pro daemonibus, sicut pro hominum genere, quasi ovis Christus ducetur ad victimam; nec pro eorum salute dicetur: Proprio Filio non pepercit ; quia nec daemones clamabunt: Traditus est pro peccatis nostris, et resurrexit pro iustificatione nostra . Paulus quidem scribit: Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas : illas in testimonium vocans, et volens earum auctoritate firmare quod dubium est; Origenes autem absque ullo divinae vocis testimonio vim facere nititur veritati, et extincta lucerna, invenire eam.