monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 9
Legimus in evangelio: cum Dominus atque Salvator fortitudinis suae et patientiae insigne exemplar ostendens, crucem scanderet, Pilatus inscripsit titulum, et posuit super caput eius: Scriptum autem erat: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum . Istum titulum multi legerunt Iudaeorum, qui erat scriptus Hebraice, Graece, et Latine. Dicebant ergo Pilato principes sacerdotum et Iudaeorum: Noli scribere quod rex Iudaeorum sit, sed quod ille se dixerit regem Iudaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi . Cum ergo Pilatus nec seditione, nec precibus ad hoc potuerit adduci, ut regnum Christi de titulo tolleret: sciat Origenes absque ulla necessitate se hoc facere, quod fecerunt Iudaei, ut regnum Christi aestimet terminandum. Et illi quidem in terra positum regem negabant, hic regnantem in coelo, quantum in se est, detrahere nititur, ut accusatorem sceleris sui habeat Pilatum, qui Iudaeis respondit: Quod scripsi, scripsi. Veniat et prophetalis sermo in medium, ac regnum Christi tota praedicet libertate: Gaude filia Sion, praedica filia Ierusalem, laetare et exulta de toto corde tuo, filia Ierusalem : abstulit Dominus iniquitates tuas, redemit te de manu inimicorum tuorum, rex Israel in medio tui, non videbis ultra mala . Neque enim quos semel salvos fecit, iterum praecipitabit e coelo, et dimittet iuxta Origenis deliramenta et fabulas, ut rursum de sublimibus corruant. Et hoc quod dicitur, Non videbis ultra mala, aeternae securitatis indicium est, quod qui semel fuerint liberati, et regni coelorum possessione perfruiti, nequaquam vitiis trahantur ad terram, nec Dei priventur auxilio, qui eis iuxta eloquium prophetale, ponet murum, et circummurale, sua eos virtute circumdans. Unde et Psalmista canit: Non commovebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem . Et Dominus protestatur: Non te dimittam, nec deseram. Frustraque somniat ascendere animas in coelum, et descendere, et nunc proficere, nunc ad inferiora delabi, ut per ruinas innumerabiles saepe moriantur, et Christi passio irrita fiat. Qui enim semel pro nobis mortuus est, aeternam nobis victoriae suae laetitiam dedit, quae nulla vitiorum mole extenuetur . Nec quisquam hominum crebrius moritur, quod Origenes ausus est scribere, Stoicorum impiissimum dogma, divinarum cupiens Scripturarum auctoritate firmare.