monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 6
Equidem scire non possum, qua temeritate Origenes tanta confingens, et non Scripturarum auctoritatem, sed suum errorem sequens, ausus sit cunctis in medium nocitura proferre, nec aestimaverit unquam ullum hominum fore, qui suis assertionibus contrairet, si philosophorum argutias propriis tractatibus miscuisset, et a malo exordio in fabulas quasdam et deliramenta procedens, Christianum dogma ludum et iocum faceret, nequaquam divinae doctrinae veritate utens , sed humanae mentis arbitrio, et in tantam, seipso magistro, intumescens superbiam, ut non imitaretur humilitatem Pauli, qui plenus Spiritu Sancto contulit cum prioribus apostolis evangelium, Ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset : ignorans quod daemoniaci spiritus esset instinctus, sophismata humanarum mentium sequi, et aliquid extra Scripturarum auctoritatem putare divinum. Quiescant ergo aliquando, qui regni Christi finem somniantes, verbositatis Origenis cupiunt esse parasiti, nec cum fidelibus ambulantes, fidem quam non habent, simulent. Quin potius discant, quod omnis dolus, et fraudulentia, aliud sit et aliud ostendat: ut sub virtutis specie vitia celare nitatur. Etenim cum in crucis ignominia, quam pro nobis passus est, non amiserit Christus esse Dominus gloriae, iuxta beatum Apostolum, clamantibus contra Iudaeis: Qui destruis templum, et in triduo aedificas, salvum teipsum fac: si filius Dei es, descende de cruce ; et in carne patiens, pendensque in patibulo, fortitudinem propriae maiestatis ostendit, solem de cursu quiescere faciens, et signorum magnitudine plenam fidei vocem latroni extorquens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum . Nunquam post resurrectionis gloriam, perditurus est regnum, licet innumeros contra eum Origenes blasphemiarum lapides iactet. Aut cuius est consequentiae, perpetuitatem regni discipulis polliceri, et dicere: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi : et ipsum carere illo quod aliis tribuit? vel quomodo, scribente Paulo ad Corinthios, Absque nobis regnatis, et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum , intelligi poterit regnum Christi post multa tempora terminandum? praesertim cum Ioannes clamet: Et qui desursum venit, super omnes est : Et Apostolus scribat, Quorum Patres, et ex quibus iuxta carnem Christus, qui est super omnia Deus benedictus in aeternum .