monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 5
Igitur quanquam hoc nolint, qui eum putant in alium commutatum, Iesus Christus heri et hodie ipse est, et in aeternum , nunquam habiturus regni sui finem, iuxta sceleratum Origenis errorem, ne cessante regno, etiam aeternitate privetur, sed coram omnibus loquens: Ego in Patre, et Pater in me . Et docere nos cupiens, quod et Pater in Filio, et Filius in Patre creaturis omnibus imperaret, et hoc ipsum roborans, inferebat: Ego et Pater unum sumus , ne quis unum suum, Patrisque regnum humanae carnis occasione divideret. Quod si iuxta Origenis insaniam aliquando amissurus est regnum Christus unigenitus Filius Dei, quomodo ipse Apostolis loquebatur: Ego et Pater unum sumus, non unum postea habiturus imperium? ut scilicet hic habeat gloriam, quam ibi depositurus est. Et ubi erit quod semper Filius in Patre, et Pater in Filio est, si regnum Filii non erit certum? Verum hoc qui ita se habere contendunt, si tamen non egerint poenitentiam, pereant, et ad hos zelo fidei pietatisque commotus loquatur Moyses: Maledictus tu in civitate, et maledictus in agro : Psalmista pariter increpante: Deficiant peccatores de terra, et iniqui, ut ultra non subsistant .