monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 4
Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Iordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed filium unigenitum: Tu es filius meus dilectus, in quo mihi complacui . Nec similitudo nostra in divinitatis est mutata naturam, nec divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem: sed manens quod a principio erat, Deus verbum, et in se nos glorificans, non venit, iuxta Ieremiam, ut diceret: Heu mihi mater, ut quid me genuisti? virum qui iudicer, et discernar omni terrae: non profui, neque profuit mihi quisquam , qui libertatem donaturus advenerat: nec iuxta Isaiam vociferabatur: Vae mihi, quia cum sim homo, et immunda labia habens, et in medio populi immunda labia habentis habitem, regem Dominum sabbaoth vidi oculis meis . Ipse enim erat rex gloriae, ut in vicesimo tertio Psalmo scriptum est: In patibulo victor existens, et hostilia bella compescens, ut hominem fictum ex humo coelorum habitatorem faceret, et trophaei sui communione donaret.