monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 3
Neque enim divinitatem eius, quae nullis locorum spatiis circumscribitur, assumptio servilis formae poterat obscurare, nec angustia humani corporis ineffabilem maiestatis eius terminare virtutem, quem operum magnitudo Dei filium comprobabat. Nam cum frementis maris elatos gurgites, et instar montium intumescentes, tranquillitati subitae reddidisset, Apostolorum navicula de naufragio liberata, et imperium praesentis Domini aquarum profunda sensissent, cumque, colluctantibus ventis, et ex omni parte fluctibus excitatis, tanta discrimina Salvatoris iussione cessassent, quasi divino spiritu afflati, qui pariter navigabant: Vere, inquiunt, filius Dei es : non ambigentes de divinitate, cuius magnitudinem opera loquebantur. De illo enim prophetale vaticinium est: Tu dominaris fortitudinis maris, et motum fluctuum eius tu comprimis . Et ipse propheta canticum signat , ut non solum in verbo, sed et in virtute Deus verus, qui visus est, crederetur, excellentia operum quod latebat, ostendente. Perfectus Deus propria voluntate quidquid humanae fuit et naturae et conditionis assumens, absque peccato duntaxat et malitia, quae nullam habet substantiam, infans nascitur, EMMANUEL adoratur, Magi de Oriente veniunt, Deum Dei filium, genu posito, confitentur: qui, et tempore passionis, pendens in cruce, solis obscurat radios, novo inauditoque miraculo divinitatis suae exprimens magnitudinem. Et indivisus et inseparabilis, nec in duos salvatores quorumdam errore seiunctus. Unde et ad discipulos loquebatur: Nolite vocare magistrum super terram: unus est enim magister vester Christus . Neque enim cum haec apostolis diceret, a corpore, quod patebat aspectui, divinitatis excellentiam separabat. Nec quando unum se Christum Dei filium testabatur, animam dividebat et carnem: non alter et alter, sed unus atque idem utrumque subsistens, Deus et homo, dum servus videtur, et dominus adoratur: siquidem in humani corporis vilitate ineffabilem celabat Deum, et rursum fragilitatem carnis divinis operibus excedebat: et ne unus quilibet sanctorum, ut a plerisque aestimatum est, crederetur: sed ille quem et Paulus ostendere volens, scribit: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus: Et iterum, Mediator autem unius non est, Deus autem unius est ; quia unus Filius Patris nostrique mediator, nec aequalitatem eius amisit, nec a nostro consortio separatus est, invisibilis Deus, et visibilis homo: forma servi absconditus est, et dominus gloriae confessione credentium comprobatur.