monumenta.ch > Hieronymus > csg7.43 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 2
Igitur convivas tales, et qui sic passionis dominicae festa concelebrant, aemulantes, cum sancto dicamus: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu sum ; festinemusque ad Angelorum metropolim, quae libera est, et nulla malitiae sorde maculatur, in qua nec dissensiones sunt, nec ruinae, et de altero ad alterum transmigratio, omnique voluptate calcata, et compressis luxuriae fluctibus, qui adversum nos crebrius intumescunt, coelestibus misceamur choris, ut iam nunc illuc mente translati, et augustiora videntes loca, simus quod futuri sumus. Qua beatitudine indignos se fecere Iudaei, qui Scripturae sanctae opibus derelictis, et ad pauperis intelligentiae acquiescentes magistros, hodie audiunt: Semper errant corde ; et nolunt, praesente Christo, dicere: Benedictus qui venit in nomine Domini . Praesertim cum omni voce opera clariora, Deum illum esse testentur, et nequaquam dicere: Haec dicit Dominus, sed, Ego dico vobis: per quae ostendit se latorem legum, et Dominum Deum verum, et non esse unum quemlibet prophetarum.