monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 96, 1
Christum Iesum, Dominum gloriae, fratres carissimi, rursum consona voce laudemus, et alacriter adorantes, et prophetae verba complentes, qui dicit: Cantate Domino hymnum novum ; quotquot fidei perducentis ad regna coelorum participes sumus, sanctae solemnitatis suscipiamus adventum, et imminentia festa totius nobiscum orbis festivitate celebremus: clamante uno de sapientibus: Veni, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam complacuerunt Deo opera tua . Qui enim bonorum operum sunt, et lacte infantiae derelicto, solidioris cibi alimenta suscipiunt, divinos sensus altius intuentur, et saturati spirituali cibo, laudatorem et testem vitae suae habent Deum; et ad istiusmodi convivas Ecclesiastes loquitur: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat . Ut virtutum veste circumdati, splendorem solis imitemur, et quotidiana lectione sanctarum Scripturarum quisque infundat oleum sensui suo, et paret mentis lucernam quae, iuxta praeceptum Evangelii, luceat omnibus qui in domo sunt .