monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.98 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 2, 34, 4
Restat igitur, ut rursum ad fontem sermonis recurramus Hebraei, et videamus, quomodo scriptum sit. Ubi nos habemus, sicut filii excussorum: ibi legitur, CHEN BNE ANNAURIM, quod Aquila interpretatus est, sicut filii pubertatum. Symmachus, et Theodotion, sicut filii iuventutis. Sexta ἡκόνεος νοῦ, quod nos dicere possumus, exacuti sensus. Ex quo manifestum est, adolescentiae populos intelligi Christianos, secundum illud exemplum, quod Deus suos sanctos in modum arcus et sagittarum dicatur extendere; ut in Propheta Zacharia: 'quoniam extendi te mihi Iuda, ut arcum' . Et Salvator de semetipso: 'Posui me sicut sagittam electam. Et in pharetra sua abscondit me' . Denique in sequenti versu, exceptis Septuaginta, qui aliter transtulerunt, et in Hebraeo, et in cunctis Editionibus ita reperi: 'Beatus vir, qui replevit pharetram suam ex ipsis; ut quia metaphoram semel sumpserat ex sagittis, et in pharetra quoque translatio servaretur. Excussos autem et consuetudo sermonis humani vegetos et robustos et expeditos vocat: et ipsi Septuaginta Interpretes in Esdrae libro, pro iuvenibus transtulerunt, in quo ita scribitur: 'Et factum est ex die illa, medii excussorum faciebant opus, et medii eorum habebant hastas et scuta et arcus et thoraces et principes post omnem domum Iuda, aedificantium in muro' . Ex quo animadvertimus, et in praesenti loco pro adolescentibus atque puberibus, excussos positos: non ut ille opinatus est pro Apostolis, qui excussi a pedum excussione dicantur. Legi et cuiusdam librum, et elegantem in eo sensum reperi, excussos Iudaeos dici a templo, et lege et gratia Domini, pro eo quod est reprobos: et eorum esse filios Apostolos, qui ex ipsorum semine procreentur, et in similitudinem sagittarum manu Domini contineantur.