monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 34, 3
Illud quoque de eodem Psalmo interrogare dignata es: Qui sint filii excussorum? Miror te in Hilarii Commentariis non legisse, excussorum filios, credentium populos interpretari, quod scilicet Apostolos illo nomine putaverit appellatos, quibus in Evangeliis sit praeceptum, in quamcumque civitatem introierint, et non fuerint recepti, excutere pulverem pedum suorum in testimonium non credentium . Licet tu argute praecaveris, non posse Apostolos sub nomine excussorum intelligi, cum sit aliud excutientium, aliud excussorum: quia excutientes sunt, qui excutiant, excussi vero, qui ab aliis excutiantur. Et incongruum esse excussos Apostolos accipi, qui magis excutientes debuerint appellari. Quid igitur faciam? Tantum virum, et temporibus suis disertissimum reprehendere non audeo: qui et confessionis suae merito, et vitae industria, et eloquentiae claritate, ubicumque Romanum nomen est, praedicatur: nisi quod non eius culpae ascribendum est, qui Hebraei sermonis ignarus fuit, Graecarum quoque litterarum quamdam auram coeperat, sed Heliodori Presbyteri, quo ille familiariter usus est, ea quae intelligere non poterat, quomodo ab Origene essent dicta, quaerebat. Qui, quia in hoc Psalmo Commentarium Origenis invenire non potuit, opinionem magis insinuare suam, quam inscitiam voluit confiteri. Quam ille sumptam claro sermone disseruit, et alienum errorem disertius executus est.