monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 33, 4
Videtisne, et Graecos pariter, et Latinos unius labore superatos? Quis enim unquam tanta legere potuit, quanta ipse conscripsit? Porro hoc sudore quid accepit pretii? Damnatur a Demetrio Episcopo, exceptis Palestinae, et Arabiae, et Phoenicis atque Achaiae Sacerdotibus. In damnationem eius consentit urbs Romana: ipsa contra hunc cogit senatum, non propter dogmatum novitatem, non propter haeresim, ut nunc adversus eum rabidi canes simulant: sed quia gloriam eloquentiae eius, et scientiae ferre non poterant, et illo dicente, omnes muti putabantur.