monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 31, 3
Verum ne videar dona minuisse: accepimus et canistrum cerasis refertum, talibus et tam virginali verecundia rubentibus, ut ea nunc a Lucullo delata existimarim. Siquidem hoc genus pomi, Ponto, et Armenia subiugatis, de Cerasunto primus Romam pertulit . Unde et de patria arbor nomen accepit. Igitur quia in Scripturis canistrum ficis plenum legimus, cerasa vero non invenimus, in eo quod allatum est, id quod allatum non est, praedicamus; optamusque te de illis pomis fieri, quae contra Templum Dei sunt, et de quibus Deus dicit: Quia bona, bona valde. Nihil quippe Salvator medium amat. Et sicuti frigidum non refugiens, calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi evomere se loquitur . Unde nobis sollicitius providendum est, ut solemnem diem, non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus. QUIA VALDE ABSURDUM EST, nimia saturitate velle honorare Martyrem, quem scias Deo placuisse ieiuniis. Ita tibi semper comedendum est, ut cibum et oratio sequatur, et lectio. Quod si aliquibus displicet, Apostoli verba cantato: Si adhuc hominibus placerem, Christi ancilla non essem.