monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 31, 2
Festus est dies, et natalis beati Petri, festivius est solito condiendus: ita tamen, ut Scripturarum cardinem iocularis sermo non fugiat: nec a praescripto palaestrae nostrae longius evagemur. Armillis in Ezechiele ornatur Ierusalem. Baruch epistulas accipit ab Ieremia. In columbae specie Spiritus Sanctus allabitur . Itaque ut te aliquid, et piperis mordeat, et pristini libelli etiam nunc recorderis, cave ne operis ornamenta dimittas, quae verae armillae sunt brachiorum; ne epistulam pectoris tui scindas, quam a Baruch traditam novacula Rex profanus incidit; ne ad similitudinem Ephraim per Osee audias: Facta es insipiens, ut columba . Nimium, respondebis, austere, et quod festo non conveniat diei. Talibus ipsa muneribus provocasti: dum dulcibus amara sociata sunt, et a nobis paria recipies, laudem amaritudo comitabitur.