monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 30, 4
Quomodo autem in his nostris litteris non potest quis ad legenda verba, texendaque procedere, nisi prius ab elementis coeperit: ita et in Scripturis divinis non valemus ea quae maiora sunt nosse, nisi Ethicae habuerimus exordium, secundum illud quod Propheta dicit: 'A mandatis tuis intellexi ; quod videlicet post opera coeperit habere scientiam secretorum. Verum iam complendum est quod petisti, ut sensum uniuscuiusque elementi interpretatio annexa significet.