monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 28, 3
Ex quo animadvertimus hoc verbum superiora pariter inferioraque connectere, aut certe docere sempiterna esse quae dicta sunt; ut est illud in tertio: 'Multi dicunt animae meae, non est salus ipsi in Deo suo, semper.' Et rursum: 'Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo, semper.' Et in quarto: 'Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? semper.' Et iterum, 'Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, semper.' Et in Abacuc: 'Deus ab Austro veniet, et Sanctus de monte Pharan, semper.' Et infra: 'Iuramenta tribubus, quae loquutus es, semper .