monumenta.ch > Hieronymus > Canticum, 8 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, De viris illustribus, 40, 1
Apollonius, vir disertissimus, scripsit adversus Montanum, Priscam et Maximillam insigne et longum volumen, in quo asserit Montanum, et insanas vates eius periisse suspendio: et multa alia, in quibus de Prisca et Maximilla refert: Si negant eas accepisse munera, confiteantur non esse Prophetas, qui accipiunt: et mille hoc testibus approbabo.