monumenta.ch > Hieronymus > sectio 489 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, De viris illustribus, 11, 1
Philo Iudaeus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum, idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens Ecclesia, in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse memorans, et habitacula eorum dicens monasteria.