monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, De viris illustribus, 9, 6
Reliquae autem duae, quarum principium est: Senior Electae dominae et natis eius, et sequentis: Senior Caio charissimo, quem ego diligo in veritate, Ioannis presbyteri asseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur, etsi nonnulli putant duas memorias eiusdem Ioannis Evangelistae esse, super qua re cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus.