monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, De viris illustribus, 7, 5
Quale enim est, ut individuus comes Apostoli, inter caeteras eius res hoc solum ignoraverit? Sed et Tertullianus vicinus eorum temporum, refert presbyterum quemdam in Asia σπουδαστὴν apostoli Pauli, convictum apud Ioannem, quod auctor esset libri, et confessum se hoc Pauli amore fecisse, loco excidisse.