monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, De viris illustribus, 2, 1
Iacobus, qui appellatur frater Domini (Galat. I, 19), cognomento Iustus, ut nonnulli existimant, Ioseph ex alia uxore, ut autem mihi videtur, Mariae sororis matris Domini (Ioan. XIX, 25), cuius Ioannes in libro suo meminit, filius, post passionem Domini statim ab Apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit Epistolam, quae de septem Catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine eius edita asseritur, licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem.