monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1343

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 1343
Dixerat lucem mundi huius esse dulcissimam, et laetari debere hominem in diebus vitae suae, omnique studio carpere voluptatem: ingruere enim noctem mortis aeternam, quando non liceat perfrui congregatis, et quasi umbram, universa quae habuimus pertransire.