monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1253

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 1253
Et quia dilectionem quam Christo exhibemus, debemus et proximo: Diliges quippe Dominum Deum tuum, sed et proximum tuum tamquam teipsum, etiam nunc iubemur, ne post regem de Sanctis quoque facile detrahamus: et eos quos viderimus sapientia, scientia, virtutibusque ditatos, linguae mordacitate rodamus: quia Angeli qui terram circumeunt, et sunt administratorii spiritus, et in Zacharia loquuntur: Circumivimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et silet (Zach. I, 11): ad instar avium, nostra verba, et cogitationes ad coelum perferant: et quod clam cogitamus, Dei scientiam non latere.