monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1012

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 1012
Sed quia nobis haec expositio non placet, ad maiora tendamus: et Chananaeam illam, cui dictum est: Fides tua te salvam fecit (Matth. IX, 23): canem esse iuxta Evangelium dicamus; leonem vero mortuum, circumcisionis populum, sicut Balaam propheta dicit: Ecce populus, ut catulus leonis consurget, et ut leo exsultans (Num. XXIII, 24).