monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1007

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 1007
Quare? quia viventes metu mortis possunt bona opera perpetrare: mortui vero nihil valent ad id adiicere, quod semel secum tulere de vita: et oblivione involuta sunt omnia, iuxta illud quod in psalmo scriptum est: Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde (Ps. XXX, 13).