monumenta.ch > Hieronymus > sectio 993

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 993
Ea quae per se nec bona nec mala sunt, sed a sapientibus saeculi media nuncupantur (quia aequaliter et iustis eveniunt et iniustis) simplices quosque conturbant, cur ita eveniant, et propterea non putant esse iudicium, cum omnium rerum in futuro discrimen sit, et hic confusa sint omnia.