monumenta.ch > Plinius > sectio 200 > sectio 956

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 956
Si quis vero Septuaginta Interpretes sequitur, qui quasi ab alio sensu incipientes, dixerunt: Et ego recognosco, quia erit bonum timentibus Deum, ut timeant a facie eius, et bonum non erit impio, et non prolongabit dies in umbra: quia non est timens a facie Dei; hoc poterit dicere: Fient quidem et illa, de quibus paulo ante tractavi; ego tamen manifestissime cognosco, quia bene erit his qui timent a facie Dei: Vultus enim Domini super facientes mala (Ps. XXXIII, 17).