monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 949

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 949
Si autem iuxta Septuaginta Interpretes, pro eo quod est, mortuus est, legerimus ex tunc, iuxta quosdam hic egerit sensus: Peccator non tunc primum peccat, quando videtur facere peccatum, sed iam ante peccavit: Alienati [Al. abalienati] sunt enim peccatores a vulva, erraverunt a ventre (Ps. LVII, 4); et quaerunt hoc, quod sequitur, locuti sunt falsa, quomodo possit exponi: simplex enim intelligentia habere consequentiam non videtur, parvulos peccatores, statim ut de vulva eiecti sunt, mendacium loqui.