monumenta.ch > Hieronymus > sectio 888

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 888
Quod autem sequitur: Sapientia hominis illuminabit vultum eius, et improbus facie sua odietur, ita possumus explanare, ut Pauli verba ponamus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes (II Cor. III, 18): et Psalmistae canentis: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7).