monumenta.ch > Hieronymus > sectio 883

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 883
Oblique autem de se loquitur, quod nemo ita fuerit sapiens, ut ipse, et nullus sic scierit [Al. sciret] problematum solutiones, et sapientia eius a cuncto laudata sit populo, quae non solum intrinsecus latuerit; sed et in superficie corporis et speculo vultus eluxerit, ultraque omnes homines prudentiam mentis in facie sua pinxerit.