monumenta.ch > Hieronymus > sectio 777

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 777
Vide opera Dei, quoniam quis poterit adornare quem Deus pervertit? Et in hoc loco ita Symmachus transtulit: Disce opera Dei, quia nemo poterit corrigere, quod ille imminuit, id est, sufficiat [Al. sufficit] tibi de Scripturis sanctis, sive ex ipsa contemplatione elementorum, scire et intelligere quae facta sunt: non tamen causas rationesque perquirere quare unumquodque sic factum sit, vel aliter fieri debuisse, quam factum est.