monumenta.ch > Augustinus > bkeCod.13.142v > sectio 684

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 684
Et post haec omnia, non impletur anima comedentis: sive quod rursum desideret, quod comedit, et tam sapiens quam stultus absque cibo nequeat vivere, et pauper nihil aliud quaerat, nisi quomodo [Al. quod] possit organum sui corpusculi sustentare, nec interire inedia: sive quod nullam utilitatem anima ex refectione corpusculi capiat, et cibus tam sapienti quam stulto communis sit, et illuc vadat pauper, ubi opes esse perspexerit.