monumenta.ch > Hieronymus > sectio 614

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 614
Aliter: Quia dixi atque praecepi: Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam, et quaeras varias excusationes: hoc nunc infero, quoniam in somno vitae istius, et in imagine umbrae nubis, qua vivimus, multa possumus invenire, quae nobis verisimilia videantur, et nostra excusare peccata.