monumenta.ch > Hieronymus > sectio 456

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 456
Quantum autem ad spiritualem intelligentiam pertinet: Quoniam homines, et iumenta salvos faciet Dominus (Psal. XXXV, 7); et in alio loco: Ut iumentum sum, inquit, apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23): et in omnibus prophetis homines, et pecora in Ierusalem salvanda [Al. salvata] dicuntur, et impleri terram repromissionis pecoribus et armentis; quis scit, utrum sanctus, qui hominis appellatione dignus est, ascendat in coelum, et utrum peccator, qui iumentum vocatur, descendat in terram? Fieri enim potest pro incerto vitae huius, et lubrico statu, ut et iustus concidat, et peccator exsurgat, et nonnumquam evenit, ut rationabilior, et eruditus in Scripturis, id est, homo, non circumspecte, et ut scientia sua dignum est, vivat, et deducatur ad inferos, et simplicior quisque atque rusticior, qui iumentum hominis comparatione dicatur, melius vivat, et martyrio coronetur, ac paradisi sit colonus.