monumenta.ch > Hieronymus > sectio 389

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 389
Mihi vero ab Hebraeo, qui me in Scripturis erudivit, ita expositum est: Cum omnia suo labantur tempore, et sit tempus destruendi et aedificandi, flendi, atque ridendi, tacendi, atque loquendi, et caetera quae dicta de tempore sunt, quid frustra conamur et tendimus, et brevis vitae labores putamus esse perpetuos? Nec contenti sumus secundum Evangelium, malitia diei: nihilque in crastinum cogitemus (Matth.).