monumenta.ch > Hieronymus > sectio 276

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 276
Non enim erit memoria sapientis cum stulto in aeternum, eo quod ecce diebus qui supervenient, universa oblivio cooperiet: et quomodo morietur sapiens cum stulto? Dixi, sapiens et stultus, iustus et impius, aequali sorte morientur, et omnia in hoc saeculo mala eventu simili sustinebunt; quid ergo mihi prodest, quod secutus sum sapientiam, et plus caeteris laboravi? Rursum cogitans et diligenter mecum mente pertractans, sententiam meam vanam esse deprehendi.