monumenta.ch > Hieronymus > sectio 242

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 242
Quia igitur Ecclesiasten interpretamur in Christo: et sapientia in cratere mixto in Proverbiis praetereuntes ad se convocat: Corpus Domini nunc craterem magnum debemus accipere, in quo non meraca Divinitas, ut in coelestibus fuit, sed propter nos humanitate media temperata est, et per Apostolos, minora κυλίκια, scyphos parvulos et crateras, in toto orbe credentibus effusa sapientia est.