monumenta.ch > Hieronymus > > sectio 46 > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 66
Forsitan ergo his qui hyemis et tribulationum frigore coarctantur (ab aquilone enim (Ierem. I, 14), exardescunt mala super terram) vicinior sol iste iustitiae est: his vero qui in boreae parte habitant, et calore privantur aestivo, incedit procul, et per suos circulos, unde profectus est, revertitur.