monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, p2, 40
Quid superest homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? Post generalem sententiam, quod vana sint omnia, ab hominibus incipit: quod frustra in mundi istius labore desudent; congregantes divitias, erudientes liberos, ambientes ad honorem, aedificia construentes, et in medio opere subita morte subtracti audiant: Insipiens, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem parasti, cuius erunt (Luc. XII, 20)? maxime cum ex omni labore nihil secum ferant, sed nudi in terram redeant, unde sumpti sunt.