monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 34
In domum David, haud dubium quin in Ecclesiam. Haec sunt praemia eorum, qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere praegravantur. Sin autem, inquit, non audieritis praecepta mea, et feceritis quae non facienda mandavi: Succendam ignem in portis eius, id est, Ierusalem, illum de quo dicitur: Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum : qui devorat domos, sive vicos Ierusalem, quos LXX ἄμφοδα, Aquila et Symmachus βάρεις, id est turritas domos, interpretati sunt, appellanturque Hebraice ARMANOTH . Et numquam hoc exstinguetur incendium, dicente Apostolo: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit . Et iterum: Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem . Sin autem nostri iudaizantes explanationem tropicam repudiarint, aut Iudaei esse cogentur, et cum observatione sabbati circumcidere praeputia, aut reprehendere certe Salvatorem, qui iussit in sabbato paralytico, ut portaret lectulum suum, Evangelista dicente: Propterea magis Iudaei quaerebant eum interficere, non solum quia solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo .