monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 33
Venient de civitatibus Iuda, et de circuitu Ierusalem, de quibus iam diximus, et de terra Beniamin, qui filius est virtutis et dexterae, et de campestribus, quod Hebraice dicitur SEPHELA, et planam historiae significat intelligentiam, et de montosis, excelsis videlicet dogmatibus, et ab Austro, de quo scriptum est: Deus ab Austro veniet . Unde calor et plena lux, et ubi omne frigus expellitur: Portantes, ait, holocausta, seipsos consecrantes Deo, et victimam, sive thymiama, ut dicant: Sacrificium Domino spiritus contribulatus . Et, Christi bonus odor sumus in omni loco . Et alibi: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo . Et sacrificium, pro quo LXX ipsum verbum Hebraicum posuere MANAA, quod pessima consuetudine, immo scriptorum negligentia, manna in nostris legitur. Et thus, de quo scriptum est: Ut quid mihi thus affertis de Saba (Supra VI, 20)? Et inferent oblationem, quae Hebraice dicitur THODA, et in gratiarum actionem verti potest, et quam laudem LXX transtulerunt.